Horatii Liber IV, Carmen VII

Diffūgēre nivēs, redeunt iam grāmina campīs
Arboribusque comae.
Mūtat terra vicēs et dēcrēscentia rīpās
Flūmina praetereunt.
jace delirium 14 (1)
jace delirium 14 (3) jace delirium 14 (4)

Grātia cum Nymphis geminīsque sorōribus audet
Dūcere nūda chorōs.
Immortālia nē spērēs monet annus et almum
Quae rapit hōra diem.

jace delirium 14 (5) jace delirium 14 (6)

jace delirium 14 (7)

Frīgora mītēscunt Zephyrīs, vēr prōterit aestās
Interitūra simul
Pōmifer autumnus frūgēs effūderit; et mox
Brūma recurrit iners.

jace delirium 14 (8)

Damna tamen celerēs reparant caelestia lūnae:
Nōs ubi dēcidimus
Quō pius Aenēās, quō dīvēs Tullus et Ancus
Pulvis et umbra sumus.
jace delirium 14 (9)

jace delirium 14 (10)

jace delirium 14 (11) jace delirium 14 (13) jace delirium 14 (14)

Quis scit an adiciant hodiernae crāstina summae
Tempora dī superī?
Cuncta manūs avidās fugient hērēdis, amīcō
Quae dederīs animō.

jace delirium 14 (15) jace delirium 14 (16)

Cum semel occiderīs et dē tē splendida Mīnōs
Fēcerit arbitria
Nōn, Torquāte, genus, nōn tē fācundia, nōn tē
Restituet pietās.
Īnfernīs neque enim tenebrīs Dīāna pudīcum
Līberat Hippolytum
Nec Lēthaea valet Thēseus abrumpere cārō
Vincula Pīrithoō.

jace delirium 14 (12)source: http://poemsintranslation.blogspot.com/2009/06/horace-ode-47-from-latin.html

Advertisements